Inici
linia blanca
Any jubilar de sant Fructuós
linia blanca
Actes del martiri de sant Fructuós
linia blanca
Què és un Any Jubilar
linia blanca
Pregària i lema de l'any jubilar
linia blanca
Objectius
linia blanca
Condicions per rebre el jubileu
linia blanca
Els llocs jubilars
linia blanca
Projectes jubilars
linia blanca
Publicacions i escrits
linia blanca
Organització i enllaços
  AGENDA       NOTÍCIES       VÍDEOS   25 de juny de 2017
 
Actes del martiri de sant Fructuós Actes del martiri de sant Fructuós

PASSIO SANCTORUM MARTYRUM FRUCTUOSI EPISCOPI, AUGURII ET EULOGII DIACONORUM, QUI PASSI SUNT TARACONA DIE XII KALENDAS FEBRUARIAS SUB VALERIANO ET GALLIENO IMPERATORIBUS.


1. Aemiliano et Basso consolibus, XVII kalendas Februarias, die dominica, compraehensi sunt Fructuosus episcopus, Augurius et Eulogius diacones. Reposito Fructuoso in cubiculo, direxerunt se beneficiarii in domo eiusdem, id est Aurelius, Festucius, Aelius, Pollentius, Donatus et Maximus. Et cum sensisset pedibulum ipsorum, confestim surrexit et prodivit foras ad eos in soleas. Cui milites dixerunt: “Veni, praeses te arcessit cum diaconibus tuis”. Quibus Fructuosus dixit: “Eamus; aut, si vultis, calcio me”. Cui milites dixerunt: “Calcia te ad animum tuum”. Et mox advenerunt, confestim recepti sunt in carcerem. Fructuosus autem certus et gaudens de corona Domini, ad quam invocatus erat, orabat sine cessatione. Erat et fraternitas cum ipso, refrigerans et rogans ut eos in mentem haberet.

2. Alia die baptizavit in carcere fratrem nostrum nomine Rogatianum. Et fecerunt in carcere dies sex, et producti sunt die XII kalendas Februarias, sexta feria, et auditi sunt. Aemilianus praeses dixit: “Fructuosum inpone, Augurium inpone, Eulogium inpone”. Ex officio dictum est: “Adstant”. Aemilianus praeses Fructuoso dixit: “Audisti quid imperatores praeceperunt?” Fructuosus dixit: “Nescio quid praeceperunt; ego christianus sum”. Aemilianus praeses dixit: “Praeceperunt deos coli”. Fructuosus dixit: “Ego unum Deum colo, qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt”. Aemilianus dixit: “Scis esse deos?” Fructuosus dixit: “Nescio”. Aemilianus dixit: “Scies postea”. Fructuosus respexit ad Dominum et orare coepit intra se. Aemilianus praeses dixit: “Hii audiuntur, hii timentur, hii adorantur, si dii non coluntur nec imperatorum vultus adorantur”. Aemilianus praeses Augurio dixit: “Noli verba Fructuosi auscultare”. Augurius dixit: “Ego Deum omnipotentem colo”. Aemilianus praeses Eulogio dixit: “Numquid et tu Fructuosum colis?” Eulogius dixit: “Ego Fructuosum non colo, sed ipsum colo, quem et Fructuosus colit”. Aemilianus praeses Fructuoso dixit: “Episcopus es?” Fructuosus dixit: “Sum”. Aemilianus dixit: “Fuisti”. Et iussit eos vivos ardere.

3. Et cum duceretur Fructuosus cum diaconibus suis ad amphitheatrum, populus Fructuosum episcopum dolere coepit, quia talem amorem habebat non tantum a fratribus, sed etiam ab ethnicis. Talis enim erat, qualem Spiritus sanctus per beatum Paulum apostolum, vas electionis, doctorem gentium, debere esse declaravit. Propter quod etiam milites, qui sciebant illum ad tantam gloriam pergere, gaudebant potius quam dolebant. Cumque multi ex fratribus ei offerrent ut conditi permixti poculum sumeret, respondit: “Non est” inquid “hora solvendae stationis”. Agebatur enim hora diei quarta. Siquidem et in carcerem quarta feria stationem sollemniter celebraverat. Igitur sexta feria laetus atque securus festinabat, uti cum martyribus et prophetis in paradiso, quem praeparavit Deus amantibus eum solveret stationem. Cumque ad amphitheatrum pervenissent, statim ad eum accessit Augustalis nomine, lector eiusdem, cum fletibus deprecans, ut eum excalciaret. Cui ita beatus martyr respondit: “Missum fac, fili, ego me excalcio”, fortis et gaudens, certus dominicae repromissionis. Qui cum se discalciasset, accessit ad eum commilito frater noster nomine Felix adpraehenditque dexteram eius, rogans ut sui memor esset. Cui Fructuosus cunctibus audientibus clara voce respondit: “In mente me habere necesse est eclesiam catholicam ab oriente usque ad occidentem”.

4. Igitur in fore amphitheatri constitutus, prope iam cum ingrederetur ad coronam inmarcescibilem potius quam ad poenam, observantibus licet ex officio beneficiariis, quorum nomina supra memoravimus, ita ut et ipsi audirent et fratres nostri, monente pariter ac loquente Spiritu sancto, Fructuosus ait: “Iam non deerit vobis pastor nec deficere poterit caritas et repromissio Domini tam in hoc saeculo quam in futuro, hoc enim quod cernitis, unius horae videtur infirmitas”. Consolatus igitur fraternitatem, ingressi sunt ad salutem, digni et in ipso martyrio felices, qui sanctarum scripturarum fructum ex repromissione sentirent. Similes Ananiae, Azariae et Misaheli extiterunt, ut etiam et in illis divina Trinitas compleretur; siquidem iam in ignem saeculi constitutis et Pater non deesset, sed et Filius subveniret et Spiritus in medio ignis ambularet. Cumque exustae fuissent fasciolae, quibus manus eorum fuerant conligatae, Fructuosus orationis divinae et solitae consuetudinis memor, gaudens positis genibus, de resurrectione securus, in signo trophaei Domini constitutus Deum deprecabatur.

5. Post haec solita Domini non defuere magnalia, apertumque caelum Babylon et Migdonius fratres nostri ex familia Aemiliani praesidis, filiae eius, dominae suae carnali, ostendebant Fructuosum cum diaconibus suis, adhuc stipitibus, quibus fuerant, permanentibus, ad caelum ascendentes coronatos. Cumque Aemilianum vocarent dicentes: “Veni et vide quos hodie dampnasti quemadmodum caelo et spei suae restituti sunt”; igitur cum Aemilianus venisset, videre eos non fuit dignus.

6. Tunc veluti derelicti sine pastore fratres tristes sollicitudinem sustinebant, non quod dolerent Fructuosum, set potius desiderarent. Unusquisque autem fidei et agonis sui memor, superveniente nocte ad amphitheatrum cum vino festinaverunt, ut semiusta corpora extinguerent. Quo facto cineres eorum collectos, prout quisque potuit, sibi vindicavit. Sed et in hoc Domini Salvatoris nostri non defuere magnalia, ut credentibus fides augeretur et parvolis monstraretur exemplum. Oportebat enim Fructuosum martyrem, quod in saeculo per misericordiam Dei docendo promiserat in Domini et Salvatore nostro, in sua postea passione et resurrectione carnis conprobare. Igitur post passionem apparuit fratribus et monuit, ut quod unusquisque per caritatem de cineribus usurpaverat, restituerent sine mora.

7. Etiam Aemiliano, qui eos dampnaverat, Fructuosus pariter cum diaconibus suis ostendit se in stolis repromissionis, increpans pariter et insultans, nihil illi profuisse quod frustra exutos a corpore in terra crederet futuros, quos cerneret gloriosos.
O beati martyres, in igne probati sicut aurum pretiosum vestiti loricam fidei et galeam salutis; qui coronati sunt diademate et corona inmarcessibili, eo quod diaboli caput calcaverunt! O beati martyres, qui meruerunt dignam habitationem in caelis ad dexteram stantes Christi, benedicentes Deum patrem omnipotentem et Iesum Christum filium eius et Spiritum sanctum! Amen


008__Latino.pdf


 

Calendari
Dl Dm Dc Dj Dv Ds Dg
01 02 03 04
05 06 07 08 09 10 11
12 13 14 15 16 17 18
19 20 21 22 23 24 25
26 27 28 29 30

arquebisbat de tarragona


WEB PATROCINADA PER